LKG Leövey Klára Gimnázium / About...

Schola superior gymnasii de Clara Leövey nominati ab episcope Johanne Ranolder anno Domini MDCCCLXXV condita est. Tum "Franzstadt" suburbio habitum est, quod fere linguae Germanicae fuit. Ob eam causam propositum praecipuum episcopi conditoris fuit linguam Hungaricam virgines docere. In schola - sub sororum miseri cordiae custodia - educatio praeceptorum incepit.

Post bellum primum universarum gentium in his aedibus iam instituta quinque fuerunt: paedagogium, schola elementaria, schola puellarum civilis, brephotrophium, convictus. In bello secundo universarum gentium aedificium laesum est, sed iam anno MCMXLV educatio incepit. Anno MCMXLVIII institutum publicatum est, mox brevi tempore gymnasium puellarum factum est. Tum de Clara Leövey, quae particeps pugnae pro libartate tuenda annis MDCCCXLVIII/MDCCCXLIX fuit, nominatum est.

In gymnasio nostro singulis annis - sub LV-LX magistrorum custodia - DC-DCC discipulorum discipularumque, - ad summum in classibus duabus viginti - discunt. Maior pars discipulorum quattuordecim-duodeviginti annorum est, educatio partis minoris ad sexennium tenet. Proprietates classium nostrarum sunt: lingua Germanica et Britannica, mathematica, vocum et fidium cantus, technica ratio computationum, disciplinae humanitatis. Has disciplinas discipuli acutius discunt. Discipuli a se duas electas linguas discunt. Hae linguae: Britannica, Germanica, Gallica, Hispanica, Russica, Latina sunt. Discipuli etiam disciplinas alias eligunt. Hae sunt: litterae, psychologia, historia, mathematica, chemia, geographia, etc... Studium disciplinarum bibliotheca, armamentaria, etc. adiuvant. In schola nostra cantorum coetus, caterva histrionum, caterva gymnicorum, radiophonum discipulorum agunt. Discipulis nostris itinera vernacula et peregrationes componimus. Exempli causa: castra aquatica, castra gymnasii civium tironum, itinera Transylvaniam, Britanniam, etc.